Startseite
  Über...
  Archiv
  Gästebuch
  Kontakt
 

  Abonnieren
 


 
Letztes Feedback

http://myblog.de/voxlatina

Gratis bloggen bei
myblog.de





 
Feriae Hannibalis in Philippinis actae

(Ein nicht ganz ernst gemeinter und historisch äußerst
fragwürdiger Beitrag zur aktuellen Hannibaldiskussion. ☺ )

1. Anno ducentesimo et undevicesimo ante Christum natum Hannibalis exercitus Saguntum, urbem Romanis amicam, petivit.
2. Proelio facto Hannibal in urbem ingressus est et imperavit, ut milites sui omnes divitias raperent.
3. Sed Hannibal ipse fessus erat et dixit: „Feriis mihi opus est.“
4. Itaque, postquam de compluribus feriarum regionibus cogitavit, cum nonnullis amicis navem ascendere et in Philippinas proficisci decrevit.
5. Paulo post Carthaginienses victores ad has insulas praeclaras pervenerunt et ad deversorium luxuriosum deverterunt.
6. Ibi non solum sole et arena, sed etiam cibo et vino et (scilicet!) puellis maxime perfructi sunt.
7. Aliquando Hannibal dixit: „Amici, veni, vidi, gavisus sum! Philippinae insulae magnificae sunt. Vultisne manere?“
8. Sed comites responderunt: „Hannibal, dux maximus, manere non possumus. Num oblitus es te Romanos devincere velle??? Quid Hamilcar, pater tuus, diceret, si hic maneres??“
9. Hannibal: „Verum est. Ius iurandum patri dedi. Romanos trucidabo!!! Nunc igitur revertamur!“
10. Hannibal in Hispaniam rediit et, postquam revertit, non modo Pyrenaeum saltum, sed etiam Alpes transiit.
15.1.15 23:09
 


Werbung


bisher 0 Kommentar(e)     TrackBack-URL

Name:
Email:
Website:
E-Mail bei weiteren Kommentaren
Informationen speichern (Cookie)



 Smileys einfügen



Verantwortlich für die Inhalte ist der Autor. Dein kostenloses Blog bei myblog.de! Datenschutzerklärung
Werbung